- STATERA
- STATERAapud Suetonium Tito c. 25. stateram --- positam examine aequo: cum in altera lance etc. Graece φαλάγξ est, quam hîc intelligit, pedi suo (cuiusmodi pes in Cortabo, ut dixit Marcilius ad Hor. l. 1. Od. 27.) impositam ad perpendiculum, sive, ut Cicero ait, ad lineam, sive ut Graeci, κατα κάθετον. Atqui Stateram negat lances habere, Aristoteles Mechan. Problem. 21. ubi ἡμιζύγιον, dimidiatam bilancem stateram vocat, et in altera parte σφαίρωμα, aequipondium habere, innuit. Sed pro iugo bilancis Suetonius accepit vocem, quod et Suidae φάλαγξ, unde phalangae seu palangae, ob similitud. de quibus supra. Hodie Statera Sinensium, ex ebore laevigata hastula, quae punctulis proportione Arithmeticâ aequalibus interstincta, nec non duobus tenuissimis filis instructa, quorum unum hypomochlii vices subit, manu pendentis tenta; ex altera parte vero bilancis scutella pendet, in qua monetarum iustum pondus exploratur, sed filô priori ad differentis comparationis puncta adaptatô, asservatur in Musaeo Kircheriano: una cum Statera Veterum, magnitudine palmari, uti refert in Descr. eius Georg. de Sepibus. Origo voci a Graeco ἵςταςθαι, quod inter alia statuere, appendere, ponderare notat, vide quoque supra in voce Libra, ac infra Trutina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.